monumenta.ch > Plinius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 21
{X} omnis autem recisione atque ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime ocissimeque provenit surculis quaternum digitorum longitudine aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per favonium translata pedalibus intervallis crebroque circumfossa. qui praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.